monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 13, XXIII <<<    

Caput XXIV

1 Unde et illud parum considerate quibusdam visum est, in eo quod legitur: "Inspiravit Deus in faciem eius spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem," non tunc animam primo homini datam, sed eam, quae iam inerat, Spiritu sancto vivificatam.
2 Movet enim eos, quod Dominus Iesus, postea quam resurrexit a mortuis, insufflavit dicens discipulis suis: "Accipite Spiritum sanctum." Unde tale aliquid factum existimant, quale tunc factum est, quasi et hic secutus evangelista dixerit: Et facti sunt in animam viventem. Quod quidem si dictum esset, hoc intellegeremus, quod animarum quaedam vita sit Spiritus Dei, sine quo animae rationales mortuae deputandae sunt, quamvis earum praesentia vivere corpora videantur.
3 Sed non ita factum, quando est conditus homo, satis ipsa libri verba testantur, quae ita se habent: "Et formavit Deus hominem pulverem de terra." Quod quidam planius interpretandum putantes dixerunt: "Et finxit Deus hominem de limo terrae," quoniam superius dictum fuerat: "Fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae;" ut ex hoc limus intellegendus videretur, umore scilicet terraque concretus.
4 Ubi enim hoc dictum est, continuo sequitur: "Et formavit Deus hominem pulverem de terra," sicut Graeci codices habent, unde in Latinam linguam scriptura ipsa conversa est. Sive autem formavit sive finxit quis dicere voluerit, quod Graece dicitur ἔπλασεν, ad rem nihil interest; magis tamen proprie dicitur finxit.
5 Sed ambiguitas visa est devitanda eis, qui formavit dicere maluerunt, eo quod in Latina lingua illud magis obtinuit consuetudo, ut hi dicantur fingere, qui aliquid mendacio simulante componunt. Hunc igitur formatum hominem de terrae puluere sive limo (erat enim pulvis umectus) -- hunc, inquam, ut expressius dicam, sicut scriptura locuta est, pulverem de terra animale corpus factum esse docet apostolus, cum animam accepit: "Et factus est iste homo in animam viventem", id est, formatus iste pulvis factus est in animam viventem.
Iam, inquiunt, habebat animam, alioquin non appellaretur homo, quoniam homo non est corpus solum vel anima sola, sed qui et anima constat et corpore.
6 Hoc quidem verum est, quod non totus homo, sed pars melior hominis anima est; nec totus homo corpus, sed inferior hominis pars est; sed cum est utrumque coniunctum simul, habet hominis nomen; quod tamen et singula non amittunt, etiam cum de singulis loquimur.
7 Quis enim dicere prohibetur cotidiani quadam lege sermonis: Homo ille defunctus est et nunc in requie est vel in poenis, cum de anima sola possit hoc dici, et: Illo aut illo loco homo ille sepultus est, cum hoc nisi de solo corpore non possit intellegi?
8 An dicturi sunt sic loqui scripturam non solere divinam? Immo vero illa ita nobis in hoc adtestatur, ut etiam cum duo ista coniuncta sunt et vivit homo, tamen etiam singula hominis vocabulo appellet, animam scilicet interiorem hominem, corpus autem exteriorem hominem vocans, tamquam duo sint homines, cum simul utrumque sit homo unus.
9 Sed intellegendum est, secundum quid dicatur homo ad imaginem Dei et homo terra atque iturus in terram. Illud enim secundum animam rationalem dicitur, qualem Deus insufflando vel, si commodius dicitur, inspirando indidit homini, id est hominis corpori; hoc autem secundum corpus, qualem hominem Deus finxit ex puluere, cui data est anima, ut fieret corpus animale, id est homo in animam viventem. Quapropter in eo, quod Dominus fecit, quando insufflavit dicens: "Accipite Spiritum sanctum," nimirum hoc intellegi voluit, quod Spiritus sanctus non tantum sit Patris, verum etiam ipsius Unigeniti Spiritus.
10 Idem ipse quippe Spiritus et Patris et Filii, cum quo est trinitas Pater et Filius et Spiritus sanctus, non creatura, sed Creator. Neque enim flatus ille Corporeus de carnis ore procedens substantia erat Spiritus sancti atque natura, sed potius significatio, qua intellegeremus, ut dixi, Spiritum sanctum Patri esse Filioque communem, quia non sunt eis singulis singuli, sed unus amborum est.
11 Semper autem iste Spiritus in scripturis sanctis Graeco vocabulo πνεῦμα dicitur, sicut eum et hoc loco Iesus appellavit, quando eum corporalis sui oris flatu significans discipulis dedit; et locis omnibus divinorum eloquiorum non mihi aliter umquam nuncupatus occurrit.
12 Hic vero, ubi legitur: "Et finxit Deus hominem pulverem de terra et insufflavit sive inspiravit in faciem eius spiritum vitae," non ait Graecus πνεῦμα, quod solet dici Spiritus sanctus, sed πνοήν, quod nomen in creatura quam in Creatore frequentius legitur; unde nonnulli etiam Latini propter differentiam hoc vocabulum non spiritum, sed flatum appellare maluerunt.
13 Hoc enim est in Graeco etiam illo loco apud Esaiam, ubi Deus dicit: "Omnem flatum ego feci," omnem animam sine dubitatione significans. Quod itaque Graece πνοὴ dicitur, nostri aliquando flatum, aliquando spiritum, aliquando inspirationem vel aspirationem, quando etiam Dei dicitur, interpretati sunt; πνεῦμα vero numquam nisi spiritum, sive hominis (de quo ait apostolus: "Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est?") sive pecoris (sicut in Salomonis libro scriptum est: "Quis scit si spiritus hominis ascendat sursum in caelum et spiritus pecoris descendat deorsum in terram?") sive istum corporeum, qui etiam ventus dicitur, (nam eius hoc nomen est, ubi in psalmo canitur: "Ignis grando, nix glacies, spiritus tempestatis") sive iam non creatum, sed Creatorem, sicut est de quo dicit Dominus in evangelio: "Accipite Spiritum sanctum," eum corporei sui oris flatu significans, et ubi ait: "Ite, baptizate < omnes > gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti," ubi ipsa trinitas excellentissime et evidentissime commendata est, et ubi legitur: Deus spiritus est, et aliis plurimis sacrarum litterarum locis.
14 In his quippe omnibus testimoniis scripturarum, quantum ad Graecos adtinet, non πνοήν videmus scriptum esse, sed πνεῦμα; quantum autem ad Latinos, non flatum, sed spiritum. Quapropter in eo, quod scriptum est: Inspiravit, vel si magis proprie dicendum est: "Insufflavit in faciem eius spiritum vitae," si Graecus non πνοήν, sicut ibi legitur, sed πνεῦμα posuisset, nec sic esset consequens, ut Creatorem Spiritum, qui proprie dicitur in trinitate Spiritus sanctus, intellegere cogeremur; quando quidem πνεῦμα, ut dictum est, non solum de Creatore, sed etiam de creatura dici solere manifestum est.
Sed cum dixisset, inquiunt, spiritum, non adderet vitae, nisi illum sanctum < Spiritum > vellet intellegi; et cum dixisset: "Factus est homo in animam," non adderet viventem, nisi animae vitam significaret, quae illi divinitus inpertitur dono Spiritus Dei.
15 Cum enim vivat anima, inquiunt, proprio suae vitae modo, quid opus erat addere viventem, nisi, ut ea vita intellegeretur, quae illi per sanctum Spiritum datur? Hoc quid est aliud nisi diligenter pro humana suspicione contendere et scripturas sanctas neglegenter adtendere?
16 Quid enim magnum erat non ire longius, sed in eodem ipso libro paulo superius legere: "Producat terra animam viventem," quando animalia terrestria cuncta creata sunt? Deinde aliquantis interpositis, in eodem tamen ipso libro quid magnum erat advertere quod scriptum est: "Et omnia, quae habent spiritum vitae, et omnis, qui erat super aridam, mortuus est," cum insinuaret omnia quae vivebant in terra perisse diluvio?
17 Si ergo et animam viventem et spiritum vitae etiam in pecoribus invenimus, sicut loqui divina scriptura consuevit, et cum hoc quoque loco, ubi legitur: "Omnia quae habent spiritum vitae," non Graecus πνεῦμα, sed πνοήν dixerit: cur non dicimus: Quid opus erat ut adderet viventem, cum anima nisi vivat esse non possit?
18 aut quid opus erat ut adderet vitae, cum dixisset spiritum? Sed intellegimus animam viventem et spiritum vitae scripturam suo more dixisse, cum animalia, id est animata corpora, vellet intellegi, quibus inesset per animam perspicuus iste etiam corporis sensus.
19 In hominis autem conditione obliviscimur, quem ad modum loqui scriptura consueverit, cum suo prorsus more locuta sit, quo insinuaret hominem etiam rationali anima accepta, quam non sicut aliarum carnium aquis et terra producentibus, sed Deo flante creatam voluit intellegi, sic tamen factum, ut in corpore animali, quod fit anima in eo vivente, sicut illa animalia viveret, de quibus dixit: "Producat terra animam viventem," et quae itidem dixit habuisse in se spiritum vitae; ubi etiam in Graeco non dixit πνεῦμα, sed *pnoh/n@; non utique Spiritum sanctum, sed eorum animam tali exprimens nomine.
Sed enim Dei flatus, inquiunt, Dei ore exisse intellegitur, quem si animam crediderimus, consequens erit, ut eiusdem fateamur esse substantiae paremque illius sapientiae, quae dicit: "Ego ex ore Altissimi prodii." Non quidem dixit sapientia ore Dei efflatam se fuisse, sed ex eius ore prodisse.
20 Sicut autem nos possumus non de nostra natura, qua homines sumus, sed de isto aere circumfuso, quem spirando ac respirando ducimus ac reddimus, flatum facere cum sufflamus: ita omnipotens Deus non de sua natura neque subiacenti creatura, sed etiam de nihilo potuit facere flatum, quem corpori hominis inserendo inspirasse vel insufflasse convenientissime dictus est, incorporeus incorporeum, sed inmutabilis mutabilem, quia non creatus creatum.
21 verum tamen ut sciant isti, qui de scripturis loqui volunt et scripturarum locutiones non advertunt, non hoc solum dici exire ex ore Dei, quod est aequalis eiusdemque naturae, audiant vel legant quod Deo dicente scriptum est: "Quoniam tepidus es et neque calidus neque frigidus, incipiam te reicere ex ore meo." Nulla itaque causa est, cur apertissime loquenti resistamus apostolo, ubi ab spiritali corpore corpus animale discernens, id est ab illo in quo futuri sumus hoc in quo nunc sumus, ait: "Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale; si est corpus animale, est et spiritale; sic et scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo. Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes. Et quo modo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius qui de caelo est." De quibus omnibus apostolicis verbis superius locuti sumus.
22 Corpus igitur animale, in quo primum hominem Adam factum esse dicit apostolus, sic erat factum, non ut mori omnino non posset, sed ut non moreretur, nisi homo peccasset. Nam illud, quod spiritu vivificante spiritale erit et inmortale, mori omnino non poterit, sicut anima creata est inmortalis, quae licet peccato mortua perhibeatur carens quadam vita sua, hoc est dei Spiritu, quo etiam sapienter et beate vivere poterat, tamen propria quadam, licet misera, vita sua non desinit vivere, quia inmortalis est creata; sicut etiam desertores angeli, licet secundum quendam modum mortui sint peccando, quia fontem vitae deseruerunt, qui Deus est, quem potando sapienter et beate poterant vivere, tamen non sic mori potuerunt, ut omni modo desisterent vivere atque sentire, quoniam inmortales creati sunt; atque ita in secundam mortem post ultimum praecipitabuntur iudicium, ut nec illic vita careant, quando quidem etiam sensu, cum in doloribus futuri sunt, non carebunt.
23 Sed homines ad Dei gratiam pertinentes, cives sanctorum angelorum in beata vita manentium, ita spiritalibus corporibus induentur, ut neque peccent amplius neque moriantur; ea tamen inmortalitate vestiti, quae, sicut angelorum, nec peccato possit auferri; natura quidem manente carnis, sed nulla omnino carnali corruptibilitate vel tarditate remanente.
Sequitur autem quaestio necessario pertractanda et Domino Deo veritatis adiuvante solvenda: Si libido membrorum inoboedientium ex peccato inoboedientiae in illis primis hominibus, cum illos divina gratia deseruisset, exorta est; unde in suam nuditatem oculos aperuerunt, id est eam curiosius adverterunt, et quia inpudens motus voluntatis arbitrio resistebat, pudenda texerunt: quo modo essent filios propagaturi, si, ut creati fuerant; sine praevaricatione mansissent.
24 Sed quia et liber iste claudendus est nec tanta quaestio in sermonis angustias coartanda, in eum qui sequitur commodiore dispositione differtur.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 13, XXIII <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 24